ES · EN · FR · NO · DE · by Google

Muestra cabecera
Carazo, Arlanza, Valdosa y Mamblas
Organiza tu viaje

Restaurantes, alojamientos, información práctica, transporte, horarios de visitas.

¿Sabes donde ir?

Zonas de montaña, bosques de robles, profundos cañones de roca caliza, fértiles vegas junto al río Arlanza...

¿Qué quieres hacer?

Turismo cultural, turismo enológico, dar paseos, disfrutar de la Naturaleza, gastronomía...

Usuario

Contraseña

¿Olvidó su contraseña?

No se permite el registro



Información publicada el martes, 04 de febrero de 2003. Administrador

Carta de libertad y dotación del monasterio de Arlanza por Fernán-González (12 Enero 912)

Cartulario de San Pedro de Arlanza

In nomine sancte et individue Trinitatis. -Domnis sanctis, invictissimis ac triumfatoribus martiribus, gloriosis atque venerandis, nobisque post Deum fortissimis patronis Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quorum reliquie condite requiescunt, et in quorum honore baselica fundata est iuxta civitas Lara, super crepidinem fluminis Aslanza, nobisque indignis Fredinando Gunsalviz et uxor mea Sancia. Licet primordia bonorum operum, que inspirante Deo in mente gignitur, institie operibus deputetur, tamen ea que maiori cumulo et pociori crescunt, ampliori remuneratione expectatur in premio. Digne igitur iam sue spei vota in domo ceIica mansionum multarum collocat, qui domun sancte ecclesie restaurat vel in melius construere provocat. Nos igitur piaculorum nostrorum honeri spei gravationem cupientes expiari fiagitia; et peccatorum nostrorum molem orationum vestrorum desiderantes adiutorio sublevare, parva pro magnis offerimus munuscula, nulliusque idem (quidem) in hoc seculo hominum vos indigere censemus, quia iam per sanctificationem Dominus noster in suo vos regno proprio ditatos munere cumulavit.

Ergo pro luminaria ecclesie vestre, atque stipendia earum aut pauperum vel qui in altario beatitudinis vestre deservire quotidianis diebus videntur monacorum omnium ibidem degencium, cunctorumque adveniencium, offerimus sacrasancto altario vestro villa Contrarias ad integrum, sicuti a nobis dinoscitur nunc usque fuisse possessa; deinde ipsum locum in cuius honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Martini episcopi ecclesia sita est, cum omnibus abiacenciis vel prestacionibus suis, domibus, atriis, ortis, molinis, pratis, padulibus, montibus et terminis, cum suis antiquis productilibus aquis, quorum termini hii sunt: de parte orientis de illa padule de Congosto ubi et Perarem stat iuxta via; de parte occidentis de illas Cobas rubias quod sunt ultra valle de Biastia; de parte meriana (sic) de Cobas Contrarias et de illa serna que ibidem concedimus usque et ad terminum quod posuimus in Congosto ad ipsa padule et illo Perare; et de illa alia parte, de ipsa serna usque ad Valle Carcere, et deinde que ad Quintana de Bistia ad terminum quod posuimus de parte occidentis, et per sumo lumbo de Bistia per semdero antiguo usque ad Cobas de Sancio Mercatero et usque ad calzata mercatera; et de ipsa calzata usque ad molino antico ad illa serna de rio de Pero.
In omnibus quoque montibus tributa concedimus, scilicet, hinc parte serra, bustare de Haeto rubio, et altra (sic) serra bustare Zirogales; et in serra de Arando bustare de Fornellos; et in Pineta illa clausa cum monasterio Sancti Laurenti; et in Castro vetulo campo de illas amarellas et illa azeveda; et in Valzalamio campo de Ecta Sanzo et valle de Corvo et valle de Fratres et valle Pezenno; et in Sacramenia Sancta Maria de Cardeba pro pastura. Hec omnia determinata que continentur ad parte ecclesie vestre cuncta ad integro deliminata iure perhenni concedimus habenda.

Igitur hec omnia obtime manere censsemus ecclesie vestre et omnem nostram quam ibidem tribuimus concessionem ad regulam Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Sancti Martini episcopi firmiter facimus roborem. Et [hanc] donacionem patri nostro Sonne abbati cum fratribus suis vel successoribus suis tenere et regere imperamus, et ut docet regulam (sic) Sancti Benedicti monasticam vitam exercere decernimus, nullusque eos inquietare in aliquo iubemus set quiete et secure perhenniter manere precepimus; et ut vires eis ministraverint hedificare, plantare, procurare non desinant, et in suis stipendii (sic) ac utilibus, prout opus eis fuerit, expendere licenciam non denegamus eis habere; tamen monemus ut tam iste supranominatus abbas Sonna, seu futurus qui post eurn in loco eius succeserit, votum hoc nostrum qualibet tepida conversacione non audeant dissolvere. Obtamus eciam eos, qui post obitum nostrum fuerint, de nostris oblationibus cunctis, quibus Deo placere studui mus, nichil aufferre, nichil emutilare presumant.

Et tamen, quod absit, si aliquit (sic) horno de generacionibus nostris, fratibus, filiis, neptis, subrinis ad quislibet de nostris propinquis seu de aliis ausu temerario venerit dissolvere votum nostre oblacionis, repentinus iudicius incurrat damnabilis, et corpus eius non recipiat terra nec in finern vite sue abeat penitenciam, set cum Iuda, Domini proditore, lugeat penam in eternam damnacionem, et consorcium paciatur cum Leviatan possessor inferni, deleaturque nomen cius de libro vite, descendatque super eum, sicut descendit super Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit; fiant filii eius orfani et uxor eius vidua, et eiciantur de abitacionibus suis, qui sacrilega mente confringere tentaverit hunc testamenturn nostrum oblacionis; et insuper damna secularia inferat parti sancte ecclesie vestre in duplo vel triplo quantum auferre conatus fuerit de hoc monasterio; idem obsegramus tam abbates quam et ceteri fratres ut pro nostra sospitate orare non desistatis.
Factum et confirmatum privilegium scripture seu donacione notum die II Idus Ianuarii. Era DCCCCL. eunte, regnante Domino nostro Jhesu Christo iure perheni; Garsea princeps regnum Legionis regente.

Ego predictus Fredinando Gunsalviz cum coniuge Sancia, qui testamentum donationis fieri iussimus. manibus propriis coram testibus.

Ego Moma-donna cometissima filiorum meorum cf. -Ego Ranemiro Gunsalviz donationem fratrum meorum cf. -Sabastianus cf .-Damianus abba cf. -Sisebutus abba 12 cf. -Aper abba cf. -Morellus Diaz cf. -Fredinando Sarracinez cf. -Assur Gunsalviz cf. -Nunno Alvariz cf. -Vela Nunniz cf. -Roderico Gudistioz cf. -Roderico Diaz cf. Fortune Diaz cf. -Albaro Zisda cf. -Falcone Falconez cf. -Obecco Telliz cf. -Vela Ovequez cf. -Fredinado (sic) Ovequez cf.-Didaco Ovequez cf.


Texto extraído de: Cartulario de San Pedro de Arlanza, antiguo monasterio benedictino.
D. Luciano Serrano, O. S. B. Abad de Silos.
Madrid, 1925.
(Libro muy interesante sobre todo para conocer la ubicación y algo de la historia de antiguos pueblos y monasterios hoy desaparecidos).

Comentarios. En esta carta se mencionan diversos pueblos y ciudades de los alrededores, muy pocos de los cuales aún existen: la ciudad de Lara (civitas Lara), Contreras (Contrarias y Cobas Contrarias), Covarrubias (Cobas rubias), Rupelo (rio de Pero), Pineta (Pineda de la Sierra), Sacramenia (provincia de Segovia). La mayoría han desaparecido: Haeto rubio (Hayedo Rubio; estaba entre Pineda de la Sierra e Iglesiapinta), monasterio Sancti Laurentii (monasterio de San Llorente, cerca de Pineda), Castro vetulo (Castro Viejo, cerca de Pineda), Valzalamio (debía de estar en los alrededores de Covarrubias), campo de Ecta Sanzo (también llamado Candespada en los fueros de Lerma, estaba en las inmediaciones de Zael). Se menciona igualmente varias veces una vía o camino antiguo, quizás la calzada del Arlanza.

Compartir en:

Nota: debes estar registrado en estos servicios para anotar el contenido


Fernando I aneja a Arlanza el monasterio de Santa María de Retortillo y sus dependencias, concediendo a éstas privilegios especiales (1 Julio 1048). »

MadeinCova: Productos hechos en Covarrubias

Hoy es viernes
06 de diciembre de 2019

Publicidad en arlanza.com

Anunciate en arlanza.com

Clic para crear ahora tu anuncio.

Sitios recomendados

Hotel en Burgos. Hotel Rice

Casa rural en Covarrubias. Palacio Yasmin

Empresa de Ingeniería. Sistema TGI

Restaurante Pensión en Covarrubias. Casa Galín

Capilla de San Olav
. Covarrubias

Clínica dental en Burgos. FGA

Arlanza.com en facebook

Visita nuestro Facebook



El uso de fotografías y textos publicados en este sitio web, debe ser autorizado por su autor.
Un proyecto de territoriorural.es
desarrollado por menosdiez.com

RSS