ES · EN · FR · NO · DE · by Google

Muestra cabecera
Covarrubias con nieve
Organiza tu viaje

Restaurantes, alojamientos, información práctica, transporte, horarios de visitas.

¿Sabes donde ir?

Zonas de montaña, bosques de robles, profundos cañones de roca caliza, fértiles vegas junto al río Arlanza...

¿Qué quieres hacer?

Turismo cultural, turismo enológico, dar paseos, disfrutar de la Naturaleza, gastronomía...

Usuario

Contraseña

¿Olvidó su contraseña?

No se permite el registro



Información publicada el viernes, 07 de febrero de 2003. Administrador

Fernando I aneja a Arlanza el monasterio de Santa María de Retortillo y sus dependencias, concediendo a éstas privilegios especiales (1 Julio 1048).

Cartulario de San Pedro de Arlanza

Sub imperio beate Trinitatis. -Hec est cartula donationis vel firmitatis quam facimus ego Fredinandus, gratia Dei princeps, una cum coniuge mea Sancia regina, de propriis monasteriis vel hereditatibus seu terminis quos possidemus sicuti possiderunt genitores nostri et avi, scilicet, facimus privilegium scripture pro animabus nostris in domum Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Sancti Martini episcopi, quorum ecclesia noscitur esse fundata super ripam fluminis Aslance, pro quorum supplicationibus credimus a pena erui et ab eterno igne liberari.
In primis offerimus locum Sancte Marie semper Virginis, quod est situm super ripam rivulo Tortiello, sub territorio Palentie comitis, predictum monasterium ad integrum concedimus et populandi licentiam damus, cum exitu et regressu et cum omnibus adiacentiis vel prestacionibus suis seu monasteriis que ei pertinent et sunt subscribendi: de parte vero orientis concedimus terminum de Vado de Torre et de illa Serna de Arniellas usque ad summum Valle longum, sicut dividet ipsa via que per eum descendit; et de ipso valle usque ad illas cruces; et de parte occidentis de illo vado de Torno et per illo Petrono usque adsummum Valle Bonum, sicut dividet ipsa via que per eum descendit, et usque ad illas cruces ad illo termino quod ante possuimus. Nunc autem, quicquid concluditur infra istos terminos quos possuimus, scilicet, exitu et regressu, terras, vineas, ortos, molinos, saltos, pratos, pascibiles defesas, in montibus, defesas, in stagnis, ut omnino nullus hic alius heres sit nisi qui regerit domum Sanctorum Apostolorum Petri el Pauli et Sancti Martini episcopi. lnsuper autem et in omnibus terminis qui in circuitu sunt, scilicet, de Pinniella et de Perale et de Raneto licenciam damus laborandi et ligna faciendi et pascendi et ad omnia que ad opus hominis pertinent.
Monasteria autem que ad predictum locum pertinent sunt hec: in Benviver monasterium Sancte Marie et monasterium Sancti Emiliani, cum edifitiis, terras, vineas, pratos, pascibiles, molinos in flumine Aslançon, et in Burgos monasterium Sancte Juliane, quod est iuxta via de illo camino, in illa bega, cum suas terras et suas vineas; et in Cereso in illo mercato monasterium Sancti Fausti cum suas casas et suas terras et suas vineas et in fontes et in montes, et in erbas pascibiles racionem concedimus. Et in Annana suas salinas cum suas eras et suos puteos, ut afferent inde salsa per unumquemque annum, quod vices voluerint, sine ullo portatico. Et in Caraço Sancti Romani cum suas terras, vineas et in montes et in fontes et in erbas pascibiles suam porcionem. Et in Orta de Rege monasterium Sancti Johanis Baptiste cum suas terras et vineas et ortos et pratos et duos molinos ad integrum in flumine de Orta cum suo cespetero prato quod est iusta via; et in Spelia, Stipella cum suo toto directo; et in Clunia ad illos balneos ecclesia Sancti Stephani cum suas terras et suas vineas et pratos et fontes; et in Quintana de Annaia terciam partem de illa villa cum sua hereditate tota et cum ecclesia Sancte Marie et cum tercia parte de pratis et fontis et montis; et in Çaiafe Sancte Marie cum suas casas, cum ingressus et regresus, terras, vineas, ortos, pratos, pascibiles; et in Arabuzo de Salice casas de Tello Gunsalbez cum sua hereditate, scilicet, terras, vineas, ortos, pratos, et cum ea que ad opus hominis pertinent, et molino in flumine de Arabuzo; et in Arabuzo de illa Torre serna de Tello Gunsalvez in loco que dlcitur Castro, termino de calçata ad calçata, et de tercia parte flumine de Arabuzo; et In Villa Froila casas cum sua hereditate; et in Fonte Oria monasterium Sancti Ysidori cum suas terras et suas vineas et suos molendinos et suos pratos; et in Tablatiello monasterium Sancte Eugenie cum sua hereditate et suos terminos; et in Siquiella Sancti Vincenti cum suo termino ob omni integritate, cum fontes et montes, et in erbas pascibiles suam porcionem; et in Valle de Cannas monasteria Sancti Facundi et Sancti Martini cum suo termino, ob omni integritate, cum sus terras et vineas et ortos et fontes et montes et pratos pascibiles.
Hec omnia monasteria iam dicta libere concedimus sine ulla facienda, ut non ibi intret hostrum saionem pro nullam calumpniam, non pro homicidio, non pro furto, non pro fornicio, non pro fossato, non pro annubda nec pro annalia, nec decano de episcopo intret in suis hereditatibus pro allquam calumpniam, set omnino sint libere et ingenue ab omni malo, ut serviant in domum Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Sancti Martini episcopi ad opus servorum Dei, cum omnibus adiacenciis vel prestacionibus que ad eos pertinent, sicut in suis regulis vel scriptis antiquis resonant. Et de hodie vel tempore in vestro arbitrio maneat; habeatis potestate hedificare et plantare vel recreare nobis Auriolus abba vel successoribus qui ibidem fuerint usque in seculum viviturum.
Ego Fredinando principe et Sancia regina si concedimus et confirmamus ipsos monasterios iam dictos ut serviant in domum Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Sancti Martini episcopi. Si quis tamen... etc.
Facta carta donationis vel confirmationis die VIª feria, Kalendas Jullias, era TLXXXVIª, regnante serenissimo principe Fredinando in Legione et in Castella.
Ego Fredinando rex, qui hanc carta fieri iussi et relegendo cognovi, manu mea: FREDINANDUS. -Ego Sancia regina, qui hanc carta fieri iussi, de manu mea: SANCIA.
Julianus episcopus + fecit. -Didaco Munnioz + fecit. -Nunno Albariz + fecit. -Alio Nunno Albariz + fecit. -Fortuni Albariz + fecit. -Albaro Verrnudez + fecit. -Ruderico Verrnudez + fecit. -Roderico Albariz + fecit. -Gundisalvo Albariz + fecit. -Fredinando Ruderiz hic test. -Albaro Ruderiz hic testis. -Nunno Fredinandiz hic ts. -Armentero Nunno hic ts. -Johannes exarabit + fecit .




Texto extraído de:
Cartulario de San Pedro de Arlanza, antiguo monasterio benedictino.
D. Luciano Serrano, O. S. B. Abad de Silos.
Madrid, 1925.
(Libro muy interesante sobre todo para conocer la ubicación y algo de la historia de antiguos pueblos y monasterios hoy desaparecidos).


Comentarios.
Del monasterio de Santa María de Retortillo (Sancta Maria...super ripam rivulo Tortiello), se conserva su pequeña iglesia, con elementos mozárabes, y la casa rectoral, formando parte de la finca de Retortillo, junto al río hoy llamado Franco, afluente del Arlanza. Este territorio pertenecía al alfoz de Palenzuela (sub territorio Palentie comitis). La importancia del antiguo monasterio queda patente en las posesiones que enumera este documento, que se extendían desde Valbuena de Pisuerga (Valle Bonum), provincia de Palencia, en el Oeste, hasta el territorio del alfoz de Clunia (hoy Coruña del Conde) en el Este; así, se citan Perale (Peral de Arlanza), Pinniella (hoy finca y despoblado de Pinilla de Arlanza, junto a Peral), Raneto (despoblado de Renedo, cerca de Peral), Benviver (Belbimbre, junto al río Arlanzón, donde se levantó un monasterio dedicado a San Millán), Cereso (Cerezo), Caraço (Carazo), Orta de Rege (Huerta del Rey, al sur de los montes de Cervera), Spelia (Espeja de San Marcelino, en la provincia de Soria), Quintana de Annaia (Quintanarraya, junto a Coruña del Conde), Çaiafe (relacionado con Zayas, pueblo al sur de Espeja), Arabuzo de Salice (Arauzo de Salce), Arabuzo de illa Torre (Arauzo de Torre; se menciona aquí un lugar llamado “Castro, termino de calçata ad calçata”; quizás referencias a restos prerromanos o romanos), Villa Froila (un Villafruela desaparecido en al alfoz de Clunia), Fonte Oria (Hontoria de Valdearados), Tablatiello (Tabladillo, villa con alfoz de origen romano, hoy desaparecida, situada junto al río Mataviejas, cuyo valle lleva este nombre, quizás cerca de la ermita de Santa Cecilia), Siquiella (posiblemente junto al río Franco), Valle de Cannas (quizás Valdecañas de Cerrato, en la provincia de Palencia, al sur de Palenzuela).

Compartir en:

Nota: debes estar registrado en estos servicios para anotar el contenido


« Carta de libertad y dotación del monasterio de Arlanza por Fernán-González (12 Enero 912) Fuero de Lerma »

MadeinCova: Productos hechos en Covarrubias

Hoy es sábado
14 de diciembre de 2019

Publicidad en arlanza.com

Anunciate en arlanza.com

Clic para crear ahora tu anuncio.

Sitios recomendados

Hotel en Burgos. Hotel Rice

Casa rural en Covarrubias. Palacio Yasmin

Empresa de Ingeniería. Sistema TGI

Restaurante Pensión en Covarrubias. Casa Galín

Capilla de San Olav
. Covarrubias

Clínica dental en Burgos. FGA

Arlanza.com en facebook

Visita nuestro Facebook



El uso de fotografías y textos publicados en este sitio web, debe ser autorizado por su autor.
Un proyecto de territoriorural.es
desarrollado por menosdiez.com

RSS